Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.14.5 Cic. Fam. 9.14.8 (English) >>Cic. Fam. 9.15.1

9.14.7 quod cum ita sit, hortatio non est necessaria, gratulatione magis utendum est ; contigit enim tibi quod haud scio an nemini, ut' summa severitas animadversionis non modo non invidiosa sed etiam popularis esset et cum bonis omnibus tum infimo cuique gratissima. hoc si tibi fortuna quadam contigisset, gratularer felicitati tuae ; sed contigit magnitudine cum animi tum etiam ingeni atque consili. legi enim contionem tuam ; nihil illa sapientius ; ita pedetemptim et gradatim tum accessus a te ad causam facti, tum recessus, ut res ipsa maturitatem tibi animadvertendi omnium concessu daret. 9.14.8 liberasti igitur et urbem periculo et civitatem metu neque solum ad tempus maximam utilitatem attulisti sed etiam ad exemplum. quo facto intellegere debes in te positam esse rem p. tibique non modo tuendos, sed etiam ornandos esse illos viros, a quibus initium libertatis profectum est. sed his de rebus coram plura propediem, ut spero. tu quoniam rem p. nosque conservas, fac ut diligentissime te ipsum, mi Dolabella, custodias.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.14.5 Cic. Fam. 9.14.8 (English) >>Cic. Fam. 9.15.1

Powered by PhiloLogic